monumenta.ch > Hieronymus > sectio 77

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 5, 77
Horum Deus odit sacrificia, et a se proiicit, et quotiescumque sub nomine Domini fuerint congregati, detestatur foetorem eorum, et claudit nares suas. Odisse autem, et proiicere, et non odorari, humana loquitur similitudine, ut nos affectum Dei, nostris sermonibus cognoscamus. Et si obtulerint holocausta, aut videantur ieiunare, dare eleemosynas, pudicitiam polliceri, quae holocausta sunt vera, non ea suscipit Dominus, nec dignatur aspicere pinguissimas hostias eorum.